HARPA seu Arpa

HARPA seu Arpa
HARPA seu Arpa
instrumentum Musicum, cuius figura et forma Delta Graecorum efficit, sequloribus saeculis notum, Germ. Harpffe, Gallis Harpe. Hanc a lyra distinguit Fortunat. l. 7. Carm. 8.
Romanusque lyrâ, plaudet tibi Barbarus harpâ,
Graecus Aehilliacâ, Crotta Britanna canat.
Voss. vero l. de poemat. cantu et viribus Rythmi p. 118. illud fuisse instrumentum existimat, quo Bardi Gallorum olim uterentur Sacerdotes, quod lyrae non absimile fuisse testatur Diod Sic. Sed et Harpa nomen avis, in quam Cleimdis Babylonii uxorem Harpam mutatam esse, unâ cum Harpaso fil. in avem itidem cognominem, legas apud Ant. Liber. ex Ornithogonia Boei et Simmia Rhodio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Idioma portugués — Portugués Português Hablado en  Portugal  Angola …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”